Hľadaný výraz: Lk 6,46-49, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
46 Quid autem vocatis me: “Domine, Domine”, et non facitis, quae dico? 47 Omnis, qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos, ostendam vobis cui similis sit: 48 similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum et posuit fundamentum supra petram; inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi et non potuit eam movere; bene enim aedificata erat. 49 Qui autem audivit et non fecit, similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento; in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna ”.

1

mail   print   facebook   twitter